30-3901-1原典訳「天界の秘義」創世記Ⅲ

3901. Quod Ecclesiae ultimus status comparatus sit aquilis quae
congregantur ad cadaver seu corpus, est quia per `aquilas'
significantur rationalia hominis, quae cum praedicantur de bonis,
sunt rationalia vera, sed cum de malis, sunt rationalia falsa seu
ratiocinia; `aves' in genere significant cogitationes hominis,
etiam in utroque sensu, {1}n. 4 0, 745, 776, 866, 991, 3219 {2}; et
unaquaevis species aliquid singulare, {3}aquilae quia alte volant
et acute vident, rationalia; quod ita sit, constare potest a
pluribus locis in Verbo, quorum haec licet ad confirmationem
adducere; primum ubi significant rationalia vera apud Mosen,
Jehovah invenit populum Suum in terra deserti, et in inanitate
ejulatu, solitudine, circumduxit illum, instruxit illum,
custodivit illum sicut pupillam oculi Sui, sicut aquila
excitat nidum suum super pullis motitat se, expandit alas
suas, accipit illum, portat illum super ala sua, Deut. xxxii
10, 11;
est instructio in veris et bonis fidei quae hic describitur, et
comparatur aquilae; ipse processus usque dum homo fit rationalis et
spiritualis, ii descriptione et comparatione continetur;
comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa, inde hic per
`aquilam' quae est rationale: [2] apud eundem,
Jehovah ad Mosen,... Vos vidistis, quae fecerim Aegyptiis, et
tulerim vos super alis aquilarum, {4}ut adducerem vos ad Me,
Exod. xix 3, 4;
similiter: apud Esaiam,
Exspectantes Jehovam innovabuntur robore, ascendent ala forti
sicut aquilae, current et non delassabuntur, ambulabunt et non
defatigabuntur, xl 31;
`innovari robore' pro crescere quoad velle bonum, `ascendere ala
forti sicut aquilae' pro crescere quoad intelligere verum, ita
quoad rationale; res per binas expressiones hic ut alibi exponitur,
quarum una involvit bonum quod est voluntatis, altera verum quod
est intellectus; similiter `currere non delassari, ambulare non
defatigari': [3] apud Ezechielem,
Parabolam paraboliza de domo Israelis, et dic, Sic dixit
Dominus Jehovih, Aquila magna,... longa (x)pennis, plena
plumis, cui acupictura {5}, venit super Libanum, et accepit
ramusculum cedri,... deduxit in terram commercii, in urbe
aromatariorum posuit, germinavit et factus est in vitem
luxuriantem.... Fuit aquila altera {6}magna, magna alis et
plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicabat radices suas,
et palmites suos emisit ad illam, ad irrigandum illam ex
areolis plantationum suarum, in agro bono, apud aquas
multas,... sed devastabitur:... misit legatos suos in Aegyptum
ad dandum sibi equos et populum multum, xvii 2-9, 15;
`aquila' primum nominata pro rationali illustrato a Divino,
`aquila' altero loco pro rationali ex proprio per ratiocinia ex
sensualibus et scientificis dein perverso facto; `Aegyptus' pro
scientificis, n. 1164, 1165, 1186, 1462; `equi' pro intellectuali
inde, n. 2762, 2762, 3217: [4] apud Danielem,
Visio Danielis; quatuor... bestiae ascenderunt e mari,
diversae haec ab altera, prima sicut leo, sed alae aquilae
illi, videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est
(c)a terra, et {7}supra pedes sicut homo erecta, et cor
hominis datum ei, vii 3, 4;
est status primus Ecclesiae qui per `leonem cui alae aquilae'
describitur, et sunt ibi `alae aquilae' rationalia ex proprio,
quibus sublatis rationalia et voluntaria ex Divino {8}data sunt,
quae significantur per quod `sublata sit (c)a terra, et super pedes
sicut homo erecta, et cor hominis datum': [5] apud Ezechielem,
Similitudo facierum quatuor animalium seu cheruborum, facies
hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies
bovis ad sinistram quatuor illis, et facies aquilae quatuor
illis, i 10.
Rotae eorum vocabantur Galgal, et quatuor facies unicuique,
facies primae facies cherubi, et facies secundae facies
hominis, et tertiae facies leonis, et quartae facies aquilae
x 13, 14:
apud Johannem,
Circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro,
primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo,
tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile
aquilae volanti, Apoc. iv 7;
quod animalia illa visa significent arcana Divina, constat, proinde
quod similitudo facierum illorum; sed {9}quaenam arcana non sciri
potest nisi sciatur quid in sensu interno est `leo, vitulus, homo,
aquila'; quod `aquilae facies' sit circumspectio et inde
providentia, patet, nam cherubi qui repraesentati sunt per animalia
apud Ezechielem, significant providentiam Domini ne homo ex se et
ex suo rationali intret in mysteria fidei, videatur n. 308; inde
quoque patet quod `aquila' cum praedicatur de homine, in sensu
interno sit rationale, et hoc inde quia aquila alte volat, et a
superiore prospicit late illa quae infra sunt: [6] apud Hiobum,
Num per intelligentiam tuam volat accipiter, expandit alas
versus austrum, num juxta os tuum attollit se aquila, et quod
exaltet nidum suum? xxxix 26, 27;
hic quod `aquila' sit ratio, quae est intelligentiae, patet; tale
significavit aquila in Ecclesia Antiqua, nam liber Hiobi est
Antiquae Ecclesiae liber, n. 3540 f.; libri enim tunc temporis
paene omnes per significativa conscripti sunt, sed significativa
temporis successu ita obliterata sunt ut ne quidem sciatur quod
`aves' in communi sint cogitationes, tametsi in Verbo toties
nominantur, et ibi apparet manifeste quod aliud significent. [7]
Quod `aquila' in opposito sensu significet rationalia non vera, ita
falsa, patet a sequentibus locis; apud Mosen,
Extollet Jehovah supra te gentem e longinquo ab extremitate
terrae, quemadmodum advolat aquila, gentem cujus non audis
linguam, gentem duram faciebus, Deut. xxviii 49, 50:
apud Jeremiam,
Ecce nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres
sunt prae aquilis equi jus, vae nobis quia vastati sumus, iv
13
apud eundem,
Jactantia tua decepit te, superbia cordis tui habitans in
foraminibus petrae occupans altitudinem collis, quia exaltas
sicut aquila nidum tuum, inde dejiciam te. Ecce sicut aquila
ascendit et volat, et extendit alas suas supra Bozram, et
factum est cor potentum Edomi in die illo sicut cor mulieris
quae in angustia, xlix 16, 17, 22
apud eundem,
Celeres fuerunt insectantes nos prae aquilis, super montibus
insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, Thren. iv
19:
apud Micham,
Calvitiem induc, et tonde te super filios deliciarum tuarum,
dilata calvitiem {10}sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16:
apud Obadiam,
Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis
nidum tuum, inde detraham te, vers. 4:
apud Habakkuk,
Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem,
pergentem in latitudines terrae, ad hereditandum habitacula
non sua,... cujus es sunt prae {11}aquilis equi, equites ejus
e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad
comedendum, i 6, 8;
[8] in his locis per `aquilas' significatur falsitas inducta per
ratiocinia, quae inducitur ex fallaciis sensuum et apparentiis
externis; (m)quod apud Prophetam ultimo citatum per `Chaldaeos'
significentur illi qui in externo sancto sunt, sed {12}interius in
falso, videatur n. 1368; quod illi sicut Babel sint qui vastant
Ecclesiam, n. 1327; quod `latitudines terrae' sint vera, n. 3433,
3434, vastatio eorum significatur per `pergentem in latitudines
terrae'; quod `equi' sint intellectualia illorum quae similia, n.
2761, 2762, 3217; quid `aquila festinans ad comedendum' inde
constat, quod nempe ad desolandum hominem veris, nam de
{13}desolatione Ecclesiae ibi agitur: comparationes sunt cum
aquilis', sed, ut dictum, comparationes in Verbo fiunt per
significativa.(n) Inde nunc patet quid per comparationem cum
`aqualis quae congregabuntur ad cadaver' significatur.